- COLCHICON
- COLCHICONGraece Κολχικὸν, genus bulbi venenati, in Colchide frequentis. Dioscorides, Κολχικὸν, οἱ δὲ ἐφήμερον, οἱ δὲ βόλβον ἅγιον: et in Prooemio, l. 6. ἐφήμερον, ὃ ἔνιοι Κολκικὸν, διὰ τὸ Κολχίδιγίνεςθαι, Ubi quod ephemerum quoque dictum ait, de ephemero venenato capiendum est, aliud einm est ephemerum, quod inter Medicas herbas ab eodem, ut et Plinio, reponitur. Idem vero Κολχικὸν, λ᾿῀ρις ἀγρία, quoque appellatum est. Caustica ei vis et quidem tanta, ut eôdem die iugularet, hinc ἐχθόμενον πῦρ Μηδείης Κολχηΐδος dictum Nicandro: non quod idem esset cum oleo Medico seu Medeae, naphtha videl. sed quia Medea, quae ex hac regionc oriunda erat, hôc venenô saepe usa fuit, ut quae omnium venenorum, patrii inprimis, notitiam eximiam habebat. Meminit Colchorum venenorum, Ovid. de Arte Amandi, l. 2. v. 89.Non facient, ut vivat amor Medeidos herboe,Mixtaque cum Magicis Colcha venena sonis.Traditque Lucanus pro re mira, tales herbas in Thessalia Medeam offendisse, quas non advexisset e patria Colcho, l. 6. v. 441.---- ---- terris hospita ColchosLegit in Aemoniis, quas non advexerat, herbas.Legebantur autem in locis abditis, unde de huiusmodi venenisloquens Statius, Theb l. 9. Secret antra dicit; sicut Plinius magnarum Colchidos solitudinum mentionem facit, l. 6. c. 10. Hinc et fanum seu aras Hecates, in secretis ibi locis fuisse, docet Ovid. l. 7. Met. Quam vero Colchides feminae veneficiis ac incantationibus fuerint infames, notiffima Argonauticis et Tragicis Scriproribus cantilena est. Vide plura de Colchico speciatim sic dicto, apud Plinium l. 28. c. 9. Salmas. ad Solin. p. 242. et 243. Alios: adde Casp. Barthium, Animadvers. ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.